IV. 2. Amphidromiam agis. xxxiii

Ἀμφιδρομίαν ἄγεις, id est Amphidromiam agis. Adagium ad varios usus poterit accommodari : vel ad eos qui pueros ostentant ac circumferunt aut munuscula captant ambiuntque. Sumptum a prisca consuetudine qua mulieres, quae in partu adfuissent et in obstetricando juvissent, quinta post die manus abluere solent ac puerum cursu Laribus circumferre. Eoque die munuscula missitabantur a cognatis, sepiae plerumque et polypi ; decimo a partu die nomen indebatur infanti. De munusculis hujusmodi meminit et Terentius in prima Phormionis scena. Et Plautus in Truculento, in qua fabula Phronesium meretrix Dinarcho cupienti accumbere in sacrificio pro puero ascititio, jubet potius illud agat quod quinto die fieri consuevit. Quanquam Hesychius amphidromiam septimo die scribit celebrari solitam. Plato in Theaeteto, τὰ ἀμφιδρόμια vocat genere neutro. Idem facit Ephippus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum nono.

Index Adagiorum