IV. 2. Ἀμυστὶ πίνειν. xxxii

Ἀμυστὶ πίνειν dicuntur qui haustim avideque bibunt nec inter bibendum spiritum reciprocant, sed potum in alvum non secus atque in dolium infundunt. Sonat autem ἀμυστί quasi dicas citra suctum. Traduci poterit ad eos qui sermonem nullo delectu nimis avide accipiunt ; aut qui immodica lectione obruunt ingenium, cum magis expediat subinde cogitationem admiscere lectioni. Similis potatio Graecis dicitur ἄμυστις, quod inter bibendum labia non claudantur.

Index Adagiorum