IV. 2. Laqueus auxiliari videtur. xxxi

Ἀμύνει, ὡς ἔοικεν, ἡ πάγη, id est, Laqueus, ita ut videtur, et bono fuit. Dictitari consuevit quoties incommodum alicui verteretur in bonum. Velut si quis Turca bello captus serviret apud Christianos isque hac occasione nostrae religionis sacris initiaretur. Aut si dives ad inopiam redactus hac occasione fieret ex luxurioso sobrius, ex impio pius. Huc pertinet quod philosophus ille, Zeno ni fallor, dicebat se tum prospere navigasse posteaquam naufragium fecerat.

Index Adagiorum