IV. 2. Super te haec omnia, Leparge. xxx

Ἀνά σοι τάδε πάντα, λέπαργε, id est Super haec te cuncta, Leparge. Hemistichium heroicum dici solitum in eum cui ne post laborem quidem exhaustum datur respirare. Transsumptum a bubus, quibus perfunctis jam agricolandi labore labor is etiam reliquus est ut aratrum reliquaque instrumenta domum referant. Ea solent imponi ei qui sit e duobus robustior. Taurum autem λέπαργον appellat ob candorem pili. Videri possunt verba asini sub onere collabentis ad bovem, qui rogatus ut sarcinae partem reciperet recusavit, moxque deficiente asino coactus est totam sarcinam una cum asini pelle gestare.

Index Adagiorum