I. 4. Neque natare neque literas. xiii

Μήτε νεῖν μήτε γράμματα, id est Neque natare neque literas, subaudiendum novit. In eos dicitur, qui supra modum indocti sunt nihilque prorsus bonarum artium in pueritia didicerunt. Nam haec duo statim discebant pueri Athenis. Atque adeo Romae quoque id quod satis declarat Suetonius in Augusto Nepotes, inquiens, et literas et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit. Idem de Caligula prodidit, quod ad caetera magnopere docilis natare tamen nescierit, velut postremum hoc nemo nesciret. Plato libro De legibus tertio : Τοὺς δὲ ἐναντίον ἔχοντας τούτων ὡς σοφούς τε προσρητέον, ἂν κἂν τὸ λεγόμενον μήτε γράμματα μήτε νεῖν ἐπίστωνται, id est Qui vero contra affecti sapientes applaudi, etiam si neque literas, ut dicitur, neque natare sciant. Item Aristides in Apologia communi quatuor oratorum : Ἀλλ᾿ ὡς τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο, οὔτε γράμματα οὔτε νεῖν εἰδότα ἐλέγχειν ἀξιῶν, id est Sed quemadmodum dici consuevit, perinde coarguendum existimans, quasi qui neque literas neque natare norit.

Index Adagiorum