IV. 2. Epiphyllides. xxviii

Refertur et hic senarius Aristophanicus, e comoedia, quae inscribitur Ranae, inter proverbia :

Ἐπιφυλλίδες ταῦτ᾿ ἐστὶ καὶ στωμύλματα,

id est,

Epiphyllides sunt haec et ampullae merae.

Eum aiunt convenire in blandiloquos et phaleris verborum instructos magis quam egregiis factis. Epiphyllides enim Graecis dicuntur minutiores botri majoribus adhaerentes. Callistratus omneis minutulos racemulos epiphyllidas appellari scribit, quod sub pampinis lateant ; nam hinc nomen, quod foliis adhaereant. Est autem id luxuriantis arboris argumentum. Theocritus in Aita meminit de pustulis naso innatis, quae mendacem arguunt ; id suo loco dicetur.

Index Adagiorum