IV. 2. Non navigamus ad hippolaitas. xxvii

Οὐχ ἱππολέκτας περισσὰς πλῶμες. Equidem ad hunc modum reperio scriptum in vulgatis exemplaribus ; verum ex his verbis non videtur quae sententia possit exscalpi. Dicam igitur quid mihi vero proximum videatur, non quod alios velim protinus sequi meam divinationem, sed ut eruditis conjectandi veri qualemcumque suppeditem occasionem. Quid si legas : Οὐχ Ἱππολαίτας περισσοὺς πλῶμες, id est Non navigamus ad eximios Hippolaitas, ut sit admonentis parcius utendum esse rebus praesentibus, neque enim navigari ad eum locum unde rerum ejusmodi copia exuberat, ut quod temere prodegeris facile possis sarcire ? Nam in Graecorum Commentariis hoc tantum adscriptum invenio : Ἐπὶ τῶν βραχέα κεκτημένων, id est, De iis qui pauca possident. Hippola vero vetustissima civitas fuit Laconicae, non procul a mari, quam olim consentaneum est ob portus commoditatem, mercimoniis floruisse. Meminit hujus Pausanias in Laconicis his quidem verbis : Καὶ ἐπὶ θαλάσσῃ ναός ἐστιν Ἀφροδίτης καὶ ἄγαλμα ὀρθὸν λίθου. Ἐντεῦθεν ἀποσχόντι τριάκοντα σταδίους θυρίδες ἄκρα Ταινάρου καὶ πόλεως ἐρείπια Ἱππόλας ἐστίν, ἐν δὲ αὐτοῖς Ἀθηνᾶς ἱερὸν Ἱππολαΐτιδος, id est Et ad mare templum est Veneris, et statua recta lapidea. Hinc recedenti stadia triginta ostia summa Taenari et civitatis Hippolae ruinae sunt, et in his Minervae fanum Hippolaitidis. Meminit hujus urbis et Stephanus. Ne quam praetermittam conjecturam, et illud excute, lector, num pro Hippolaitas legendum sit Hippobotas ; is est populus Chalcidensis, cujus meminit Plutarchus in Vita Periclis, olim opibus gloriaque cum primis clarus. Nam ipsum nomen ab agrorum fertilitate inditum est, quasi dicas equorum altricem. Quorum regionem pulsis indigenis et deducta colonia occuparunt Athenienses. Hujus rei mentionem facit et Herodotus in Terpsichore.

Index Adagiorum