IV. 2. Benignior pellace vulpe. xxv

Ὦ πλεῖον ἵλαος αἱμύλης ἀλώπεκος, id est,

Pellace quanto est blandior vulpecula.

De eo qui commodi sui causa simulat benevolentiam. Archilochi vulpeculam commemorat Plato libro de Republica II : Οὐκοῦν, ἐπειδὴ τὸ δοκεῖν, ὡς δηλοῦσί μοι οἱ σοφοί, καὶ τὴν ἀλήθειαν βιᾶται καὶ κύριον εὐδαιμονίας, ἐπὶ τοῦτο δὴ τρεπτέον ὅλως· πρόθυρα μὲν καὶ σχῆμα κύκλῳ περὶ ἑαυτὸν σκιαγραφίαν ἀρετῆς περιγραπτέον, τὴν δὲ τοῦ σοφωτάτου Ἀρχιλόχου ἀλώπεκα ἑλκτέον ἐξόπισθεν, id est, Itaque posteaquam opinio — quemadmodum declarant homines sapientia praediti —, etiam ipsam veritatem cogit, quod felicitatis est proprium, ad hanc sane prorsus incumbendum est ; ac sibi quisque ceu vestibulum ac virtutis umbram circumponere debet, sed ita ut sapientissimi Archilochi vulpem a tergo trahat. Haec ibi Glauco laudans injustitiam, quo Socratem ad justitiae praedicationem excitet. Archilochi vulpeculam commemorat et divus Basilius cum alias tum in libello ad nepotes suos et Philostratus in Imaginibus. Multi sunt apologi de vulpis astutia ; ex his quis sit Archilochi non satis liquet.

Index Adagiorum