IV. 2. E canis podice. xx

Ἐκ κυνὸς πρωκτοῦ, id est, E canis culo. Dictum videtur a Luciano pro eo quod est ex rebus anxiis atque angustis, quod ea pars arctior sit huic animanti, quamobrem et excernunt difficilius. Nam Asinum suum finit his verbis : Ἐνταῦθα θεοῖς σωτῆρσιν ἔθυον καὶ ἀναθήματα ἔθηκα, μὰ Δία οὐκ ἐκ κυνὸς πρωκτοῦ, τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου, ἀλλ᾿ ἐξ ὄνου περιεργίας διὰ μακροῦ πάνυ καὶ οὕτω δὲ μόλις οἴκαδε ἀνασωθείς, id est, Hic diis servatoribus rem divinam feci, donaque suspendi nimirum non e canis podice, quemadmodum vulgo dici consuevit, quin magis ex asini curiositate, post multum denique temporis idque etiam vix domum incolumis reversus. Vulgo jactatur et in Zenonem, teste Laertio, quod in canis postico de Republica conscripsisset, vel quod nimis anxie vel quod inepte. Verum de hoc proverbio meminimus alibi.

Index Adagiorum