I. 4. Nullam hodie lineam duxi. xii

Τήμερον οὐδεμίαν γραμμὴν ἤγαγον, id est Hodie nullam lineam duxi. Ab Apelle pictore natum adagium in eos quadrat, quibus cessatum ab exercitio studii artisque suae. Id refertur a Plinio libro trigesimoquinto, capite decimo, cujus verba non gravabor in hoc commentarium transcribere. Scitum est, inquit, inter Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset avidus cognoscendi opera ejus fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petit. Aberat ipse, sed tabulam magnae amplitudinis in machinam aptatam picturae anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit interrogavitque a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogene quae gesta erant anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse, Apellem venisse. Non enim cadere in alium tam absolutum opus, ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet adjiceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum reliquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens. Placuit sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum praecipue miraculo. Consumptam eam constat priore incendio domus Caesaris in Palatio avide ante a nobis spectatam, spaciosiore amplitudine nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Hactenus Plinius. Caeterum ad hanc lineam, qua protinus agnitus est a Protogene, respexit Statius in Hercule Vindice Epitrapezio, cum ait :

Linea quae veterem longe fateatur Apellem.

Index Adagiorum