IV. 2. Omnibus vestigiis inquirere. xviii

Πᾶσιν ἴχνεσι ζητεῖν, id est Omnibus inquirere vestigiis, dicitur qui summa cura summaque diligentia rem pervestigat. Metaphora sumpta est a venatoribus. M. Tullius actione in Verrem quarta : Ex istis etiam tu retibus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis ac recentia reliquisti. Rursus in eadem : Ut omneis mortales istius avaritiae non jam vestigia, sed ipsa cubilia videre possint. Item actione sexta : Illos ego accusatores puto fuisse, qui hujusmodi hominum furta odore, aut alicubi leviter presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus ? In Oratione pro Cluentio : Quid ? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus ? Et paulo post : Cluentii nummus nullus judici datus ullo vestigio reperitur. In Pisonem : An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labes imperii tui, stragesque provinciae ? Quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos, sed totis volutationibus corporis, et cubilibus persecuti sumus.

Index Adagiorum