IV. 2. Pronomi barba. xvii

Προνόμου πώγων, id est Pronomi barba, de praelonga dicebatur. Aristophanes in Concionatricibus :

Ἀργύρριος γοῦν τὸν Προνόμου πώγων ἔχων Λέληθε,

id est

Hucusque latuit ergo Pronomi Argyrrhium

Gestare barbam.

Pronomus tibicen quispiam fuit prolixa barba, gestamine non admodum apposito professioni, quandoquidem tibicinum mollitiem etiam proverbia notant. Argyrrhius exercitus dux quispiam fuit effeminatus et cinaedus, nihil habens viri praeter barbam. Taxatur eodem in loco Epicratis oratoris cujusdam barba, cui ob id ipsum vulgari joco cognomen inditum σακεσφόρῳ, teste senario quem Aristophanis interpres citat ex Platone Comico :

Ἄναξ ὑπήνης Ἐπίκρατες σακεσφόρε,

id est

Rex barbae Epicrates scutifer.

Barbam ob similitudinem scutum vocat, ut et alibi :

Ἅπασα καὶ μίσει σάκον πρὸς ταῖν γνάθοιν ἔχουσα.

Aristophanes in eundem :

Κἄγωγ᾿ Ἐπικράτους οὐκ ὀλίγῳ καλλίονα,

id est

Mihi barba multo pulchrior atque Epicratis.

Convenit igitur in quosdam qui, alioquin mollissimi, vultus vestiumque severitate vitae continentiam praeferunt. Est frequens jocus apud Lucianum in barbam philosophorum. Itidem apud Horatium : Jussit sapientem pascere barbam. Martialis item in hujusmodi quendam jocatur.

Index Adagiorum