IV. 2. Ex amphitheto bibisti. xvi

Ἀμφιθέτῳ ἔπινες, id est Ex amphitheto bibisti, dicebatur in eum qui meracius ac largius potaret. Amphithetum enim erat poculi genus ita factum ut quavis ex parte positum staret nullumque certum habere fundum. Probabilius est quod inter Varia addidit Hesychius : amphitheton esse poculum quod ob magnitudinem ambabus tollitur ac reponitur. Id Hollandi nautae vocant busam.

Index Adagiorum