IV. 2. Byzeni libertas. xi

Βυζήνου παρρησία, id est Byzeni libertas, ubi quis audacius liberiusque loquitur. A Byzeno quodam, Neptuni filio, cui mos fuerit mira in dicendo libertate uti. Stephanus commemorat Βυζύην, Scythiae civitatem, unde Byzeni. Ejus gentis peculiare est intrepide loqui.

Index Adagiorum