I. 4. Mustelae sebum. xi

Γαλῇ στέαρ, id est Mustelae pingue, subaudiendum das aut committis. Cum ea dantur, quorum qui accipiunt natura sunt appetentissimi. Gaudet enim hoc animal praecipue sebo, veluti si quis laudaret laudis avidissimum aut ad bibendum provocaret natura bibosum aut ad aleam invitaret, quibus hic ludus impendio gratus esset. Refertur adagium a Diogeniano.

Index Adagiorum