IV. 2. Eurymnus. vi

Εὔρυμνος, id est Eurymnus, dictus est olim proverbio qui per calumniam conaretur fidos amicos inter sese committere. Nam hic, cum moliretur serere dissidium inter Castorem et Pollucem, alterum apud alterum insimulans, post deprehensus utrique gravissimas poenas dedit. Hoc autem fere solet accidere iis qui malis artibus student dirimere eos quos insolubili vinculo natura copulavit, ut uxorem et maritum, parentem et filium, fratres. Fit enim ut hi redeant in gratiam et praeteritae simultatis poenas utrique repetant ab auctore. Id evenit Athenis Hyperbolo qui Niciam ac Alcibiadem conatus est committere.

Index Adagiorum