IV. 2. Δούρειος ἵππος. i

Δούρειος ἵππος, id est Dureus equus, de clandestinis insidiis dicebatur, aut ubi repente complures apparerent, qui latebant antea. Sumptum ab equo Homerico, in quo Graecorum proceres abditi repente prosilientes Trojam ceperunt. Hunc Homerus durateum appellat, ut Odysseae Θ, quod trabibus esset contextus.

Αἶσα γὰρ ἦν ἀπολέσθαι, ἐπὴν πόλις ἀμφικαλύψῃ

Δουράτεον μέγαν ἵππον, ὅθ᾿ εἵατο πάντες ἄριστοι

Ἀργείων Τρώεσσι φόνον καὶ κῆρα φέροντες, id est

Fatum enim erat perituram urbem, simul ingrederetur

Durateus praecelsus equus, qui clauserat omneis

Primores Danaum luctumque necemque ferentes

Troianis.

Plutarchus in Vita Themistoclis narrat illum aliquando dono rogasse equum a Philide, nutritore equorum. Eum is ubi negasset, comminatum fuisse se brevi ex illius domo facturum equum δουράτειον, significans se crimina ipsius ac domesticorum prolaturum in lucem. Nec inscitum fuerit si quis ludum alicujus eruditi durateum equum appellet, quod ex eo brevi tempore summi viri prodierint. De laudatis viris, qui subito alicunde emerserunt, apud eruditos frequens est ut ex illius domo velut ex equo Trojano prodisse dicantur. M. Tullius Philippica secunda ad egregii facinoris societatem retulit. In hujus me consilii societatem tanquam in equum Trojanum includi cum principibus non recuso. Aristophanes in Avibus proverbium detorquet in emphasim roboris ac magnitudinis :

Ἵππων ὑπόντων μέγεθος ὅσον ὁ δούρειος.

Interpres admonet allusum ad equum aereum insigni magnitudine, qui in Acropoli stabat Palladi dicatus a Charidemo, quod ipsa testabatur inscriptio. Verum is ad imitationem equi Trojani compositus erat. M. Tullius actione in C. Verrem sexta Trojanum equum accipit pro extrema calamitate : Quem concursum factum in oppido putatis ? quem clamorem ? quem porro fletum mulierum ? qui viderent equum Trojanum introductum, urbem captam esse dicerent etc. Portas per quas introductus fuerat equus durius Homerus Iliados Γ σκαιάς, hoc est sinistras appellat, quod laeva mente Trojani equum illum induxerint in civitatem. Idem Pro Murena dicit equum Trojanum intus esse, cum sentit rei publicae periculum esse a civili discordia : Intus, inquit, intus, inquam, est equus Trojanus, a quo nunquam me consule dormientes opprimemini. Idem Pro M. Caelio : An equus Trojanus fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit ?

Index Adagiorum