Apuleius in Apologia secunda versiculum hunc nescio ex quo poeta citat, ceu vulgo celebrem :
Vulgo invaluit opinio ut credant puerulos maturius sapientes aut non fore vitales aut dementes futuros, simulatque ad aetatem maturam pervenerint. Plinius libro septimo refert Catonem Censorium velut ex oraculo prodidisse Senilem juventam praematurae mortis esse signum. Et apud Senecam libro Controversiarum secundo, controversia prima Cestius de ingenio Alfii Flavii praedicare consuevit Tam mature magnum ingenium non esse vitale. Talem puerum Sophocles ἀνδράπαιδα vocat. Citatur autem hic versiculus ab interprete Pindari in Pythiis, hymno secundo : τὸν ἀνδράπαιδα δεσπότης ἀπώλεσα, id est Puerum virilem dominus ipse perdidi. Ἀνδράπαιδα vocat quod aetate puer viri sapientia praeditus esset. Adaptare licebit ad discipulum qui in ipsis statim rudimentis sibi placeat. Aristoteles libro Rhetoricorum secundo refert hanc sententiam ex poeta nescio quo :Odi puerulos praecoci sapientia.
id estΟὐ χρὴ πόθ᾿ ὅστις ἀρτίφρων πέφυκ᾿ ἀνήρ
Παῖδας περισσῶς ἐκδιδάσκεσθαι σοφούς,
docendo pueros mox philosophos reddere.Quisquis sapit, non unquam oportet plus satis