I. 4. Ovem lupo commisisti. x

Τῷ λύκῳ τὴν ὄϊν, id est Lupo ovem. Terentius in Eunucho : Scelesta, ovem lupo commisisti. De Chaerea ephebo, cui velut eunucho virgo soli credita est. Donatus admonet proverbium esse, quod contineat femineam reverentiam, meretricium sensum. Concinne hoc utemur, quoties ei servandum aliquid committitur, cujus gratia custodem magis oporteat adhiberi. Cicero tertia Philippica : Etenim in contione dixerat se custodem futurum urbis, usque ad calendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum ! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius ? Unde quadrare videtur, quoties inimico negotium committitur quique nobis pessime velit, propterea quod lupus et agnus genuino quodam odio dissident. Id quod ostendit etiam Homerus in Iliados X :

Ὡς οὐκ ἔστι λέουσι καὶ ἀνδράσιν ὅρκια πιστά,

Οὐδὲ λύκοι τε καὶ ἄρνες ὁμόφρονα θυμὸν ἔχουσιν,

Ἀλλὰ κακὰ φρονέουσι διαμπερὲς ἀλλήλοισιν,

id est

Foedus uti non tutum homini saevoque leoni.

Utque ovibus prorsum concordia nulla lupisque,

Sed semper cupiunt male seque odere vicissim.

Item Horatius in Odis :

Lupis et agnis quanta sortito obtigit,

Tecum mihi discordia est.

Huc adscribendum illud, quod refert Suidas : Πρὶν καὶ λύκος ὄϊν ποιμανεύσει, id est Prius etiam lupus ovem pascet, de re neutiquam verisimili. Huic confine Plautinum illud in Milite : Bono cella suppromo credita. Sed propius accedit, quod est in Truculento :

Nam oves illius haud longe absunt a lupis.

Index Adagiorum