IV. 1. Imitabor nepam. xcviii

Imitari nepam dicitur qui retrocedit. Id erit proverbialius, si torqueatur in eum qui in deterius usque degenerat : Ἐπὶ τὰ Μανδραβούλου. Nam Nepa, quemadmodum auctor est Festus Pompeius, Afrorum lingua sidus appellatur cancer vel, ut quidam putant, scorpius, qui et ipse retrogradus est. Nonius Marcellus negat eam vocem aliud significare quam Scorpium, ex M. Tullii De Finibus libro quinto : Serpere anguiculos, natare anaticulos, volare merulas, cornibus uti videamus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. Citat et Manilium :

Ad sidera vectam

Erigonen ictuque nepam, spolioque leonem.

Haec Nonius. At si Nepa nihil est quam Scorpius, mirum cur Cicero maluerit dicere Nepam. Quanquam scorpio quoque peculiare est retrocedere, si quid offendat et cancer ictu vulnerat. Plautus in Casina :

Retroversum cedam ad parietem. Imitabor nepam.

Index Adagiorum