IV. 1Bis interimitur qui suis armis perit.xcvi
Mimus est proverbialis, incertum cujus ; Senecae titulo celebratur, sed falso : Bis interimitur qui suis armis perit. Magis dolent incommoda quibus ipsi dedimus occasionem. Natum apparet ex Aesopico apologo. Hunc Gabrias quidam versibus iambicis complexus est ad hunc modum :
[Tetr., 1, 25] id estΒλέπει τὸ στῆθος αἰετὸς τρωθὲν πάλαι
Ἀλγῶν δὲ λοιπὸν ἧστο πολλὰ δακρύων
Βλέπων δ᾿ ὀϊστὸν εἶπεν ἐπτερώμενον·
Βαβαί, πτέρον με τὸν πτερωτὸν ὀλλύει᾿,
Adagium Graecum, quod ex hoc item apologo sumptum est, alio diximus loco.Quondam icta pectus aquila vulnus inspicit
Multumque lacrimans prae dolore constitit.
Pennatum ut autem apiculum cernit, papae,
Ait, ala me aligeram gravi exitio dedit.