IV. 1. Si corvus possit tacitus pasci. xciv

Si brevis apologus auctore Fabio paroemiae genus est, cur non illud etiam proverbiis adnumeremus quod scripsit Horatius ?

Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet

Plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.

Quidam existimant mutuo sumptum ex apologo quem in libro De deo Socratis refert Apuleius de corvo praedam nacto, quam vulpes ita intercepit, dum arte persuadet illi ut canere incipiat. Quadrat in eos qui, si quid bonae rei nacti sunt, continuo jactant ostentantque atque ad eum modum efficiunt ut alii tum obsistant, quominus ejusmodi plura commoda nanciscantur, tum quae nacti sint intervertant.

Index Adagiorum