IV. 1. Pygmaeorum acrothinia Colosso adaptare. xc

Ἀκροθίνια τῶν Πυγμαίων Κολοσσῷ ἐφαρμόζειν, id est Acrothinia Pygmaeorum Colosso accommodare, dicebantur qui inanem ac stultam sumerent operam aut qui praeter decorum minima maximis adaptarent. Veluti si quis rem frivolam et minutam amplissimis copiosissimisque laudibus prosequeretur. Philostratus in Niceta : Ἠγνόησε δὲ ἀκροθίνια πυγμαῖα Κολοσσῷ ἐφαρμόζων, id est Non intelligebat autem sese Pygmaea acrothinia Colosso accomodare. Quanquam Suidas hunc locum citans πυγμαίων dicit, non πυγμαῖα. Meminit adagii Eustathius in Odysseae Φ. Colossi dicuntur vastae prodigiosaeque magnitudinis statuae. Nam hinc vox Graecis dicta putatur, quod illarum proceritatem visus humanus non adsequatur. Pygmaeorum qui longissimi sunt duos pedes et quadrantem non excedunt. Unde et nomen inditum putant a cubitali proceritate. Est autem gens extremas Aegypti parteis inhabitans, agricolationi dedita, bellum subinde gerens cum gruibus. Belli causa est quod grues sublegunt semina famemque inducunt ei regioni. Ita scholiastes in tertium Iliados. Horum feminae quinto anno pariunt, octavo sterilescunt. Pygmaeorum meminit Juvenalis Satura XIII. Et in hos plurimus jocus in Graecorum Epigrammatibus. Porro acrothinia Graecis primitiae dicuntur, quod hae solent a summo acervo tolli ; ἄκρον summum et θῖνες frumentorum acervi dicuntur.

Index Adagiorum