I. 4. Mense maio nubunt malae. ix

Romanorum adagium extat apud Nasonem : Mense Maio nubunt malae. Dici potest in mulieres intempestivae libidinis aut in eos, qui alieno tempore quidquam faciunt, aut qui parum auscipato quid aggrediuntur. Nam olim inauspicatum existimabatur mulieres Maio mense nubere, sive quod eo mense umbra Remi occisi a fratris Celere creditur apparuisse nutritio suo Faustulo atque Accae Lharentiae mandasseque, ut manibus suis justa persolverentur. Unde et Romulo auctore festa Remuria dicta posteritas mutata litera Lemuria, velut a Lemuribus appellare coepit. Et umbris majorum his diebus parentari solitum atque ob id dies illi inter ferales habiti ac nuptiis nefasti. Ovidius in Fastis :

Nec viduae tedis eadem nec virginis apta

Tempora ; quae nupsit, nec diuturna fuit.

Hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,

Mense malas Maio nubere vulgus ait.

Plutarchus in Problematis alias quasdam causas refert, quam ob rem hoc mense abstineretur a nuptiis, vel quod medius intercedat inter Aprilem, Veneri sacrum et Junium, Junoni dicatum, quarum utraque dea nuptiis praesidet. Proinde propter auspicium deae aut maturantes paulum nubebant Aprile aut pusillum prorogantes Junio. Vel propter funesta quaedam piacula, quibus per id temporis utebantur Romani hominum effigies de ponte in Tiberim praecipitantes, cum antea Graecos consuevissent. Atque ob id flaminiam Junonis sacerdotem quasi luctum illis diebus agere nec ullo sollemni cultu solitam uti; vel quod Maius a natu majoribus, Junius a Junioribus denominatus esse videatur. Porro nuptiis grandior aetas ut intempestiva, ita inauspicata. Quapropter scripsit Euripides  :

Ἀλλ᾿ ἢ τὸ γῆρας τὴν Κύπριν χαίρειν ἐᾷ,

Ἥ τ᾿ Ἀφροδίτη τοῖς γέρουσιν ἄχθεται,

id est

Verum senecta jubet valere Cypridem,

Et ipsa rursum infensa senibus est Venus.

Index Adagiorum