IV. 1. Samiorum mala metuis. lxxxix

Τὰ Σαμίων ὑποπτεύεις, id est Samiorum metuis mala. Dictitatum de iis qui metuerent proditionem. Narrant Athenienses olim in Samios quoscumque cepissent inclementius saevisse atque alios interemisse, alios confixisse sama, id est supplicii genus. Samii vicissim, si quos cepissent Atheniensium, hos ad eundem modum excruciabant. Vide proverbium Samii literati. Nam Suidas indicat hoc dici solitum de his qui metuerent immedicabiles calamitates. Idem indicat samen dici genus calamitatis Samiae, quod Athenienses notas infames inusserint Samiis captis, mox Samii vicissim Atheniensibus. Duris, Samius scriptor, multa tragice exaggerat de crudelitate Periclis et Atheniensium in Samios, quae Plutarchus putat magna ex parte conficta in invidiam Periclis et Atheniensium. Simili figura dictum est illud Τὰ Μαγνήτων κακά.

Index Adagiorum