IV. 1. Hipparchi murus. lxxxvii

Ἱππάρχου τειχίον, id est Hipparchi murus, dicebatur res quaepiam, quae magnis constaret impensis. Hinc natum quod Hipparchus, Pisistrati filius, Academiam muro saepsit atque hujus rei nomine magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exegit. Auctor Suidas.

Index Adagiorum