IV. 1. Λευκηπατίας. lxxxv

Λευκηπατίας, olim appellabatur formidolosus. Clearchus in Vitis, ut citat Zenodotus, ait quorundam hepati vitium quoddam accidere, quod eos timidos reddat, atque hinc proverbio jactatum cognominis scomma. Videtur autem composita vox ἀπὸ τοῦ λευκοῦ καὶ ἧπαρ, quod palleant plerumque quibus hepar est vitiatum, id quod apparet in amantibus. Pallor autem formidolosis convenit.

Index Adagiorum