IV. 1. Laudant ut pueri pavonem. lxxxiv

Proverbii faciem habet quod scripsit Juvenalis in avaros qui carmina laudant dumtaxat, nihil autem largiuntur poetae :

Didicit laudator avarus

Tantum admirari, tantum laudare disertos,

Ut pueri Junonis avem.

Idem alibi : Probitas laudatur et alget. Notior est metaphora quam ut oporteat explicare. Ovidius alicubi de pavo :

Laudatas ostendit avis Junonia pennas,

Si tacitus spectes, illa recondit opes.

Index Adagiorum