IV. 1. Juvenari. lxxxiii

Juvenari dixit Horatius, tum nove tum proverbialiter, in Arte poetica. Graeci item νεάζειν, νεανίζειν, νεανιεύειν consimili modo usurpant, pro eo quod est juvenum more jactantius, inconsideratius, inconsultius agere, aut si quid aliud ei aetati peculiare videtur. Quod quo longius traducatur, hoc fuerit venustius  ; ut si quis orationem floridam phaleratamque dicat νεανίζειν. Ejusdem est formae γυναικίζειν pro gestu cultuque repraesentare mulierem. Ob inscitiam rerum et impotentes affectus aetas illa magis est lubrica, unde et νεανικῶς factum dicunt Graeci quod majore impetu quam judicio gestum est. Basilius in Epistola quadam : Καὶ ἐνταῦθα δῆλον ὅτι τοὺς οὔπω κατηρτισμένους τὸν ἔσω ἄνθρωπον οὐδὲ εἰς τὸ τέλειον ἐφθακότας τῆς ἡλικίας μέτρον, τούτους περιφέρεσθαι καὶ σαλεύεσθαι ἡ παροιμία φησίν, id est : Et hic nimirum qui nondum perfecti sunt secundum interiorem hominem nec adhuc ad perfectum aetatis modum pervenerunt, circumagi ac fluctuare dicit proverbium. Reperitur et ἀκμάζειν pro eo quod est juvenilia facere. Sic usus est Hyperides in Oratione contra Mantitheum et Lysias adversus Nicarchum tibicinem. Laberius citante Nonio pro eodem dixit adulescenturire :

Incipio adulescenturire et nescio quid nugarum facere.

Index Adagiorum