IV. 1. Ῥυποκονδύλος. lxxxii

Graeci proverbiali convicio sordidos et impendio parcos ῥυποκονδύλους appellant, ducto cognomine ab iis quibus sordes in unguibus insident nec tantillum sumptus facere volunt, ut tonsori dent nummulum, qui repurget ungues. Nam ῥύπος proprie sordes eas significat quae in summis unguibus manuum ac digitorum colliguntur, et κόνδυλος articulum digitorum. Julius Pollux libro VI, capite quarto, eosdem vocat τρυγοβίους, quasi fece viventes. Quidam adagium sic efferunt : Ἄχθομαι αὐτοῦ τῷ ῥύπῳ, id est : Molestae sunt mihi illius sordes. Latini item immoderatam parsimoniam, hoc est vitium luxui contrarium, sordes appellant ; hominem ei vitio obnoxium sordidum.

Index Adagiorum