IV. 1. Pepones. lxxxi

Πέπονες, id est Pepones, proverbiali convicio dicuntur homines molles et effeminati parumque viri. Homerus Iliados B :

Ὦ πέπονες, κάκ᾿ ἐλέγχε,

Ἀχαιΐδες, οὐκέτ᾿ Ἀχαιοί,

id est

O pepones, mala probra, Achivae, non enim Achivi.

Eustathius in septimum hujus operis librum ostendit similitudinem sumptam ab eo fructu qui, simulatque maturuit, dulcis quidem est, verum flaccidus et inutilis. Quanquam eadem vox aliquoties non conviciantis est, sed blandius et amicius appellantis, veluti Iliados Z : Ὦ πέπον, ὦ Μενέλαε, id est O pepon, o Menelae.

Index Adagiorum