IV. 1. Corvus serpentem. lxxix

Κόραξ τὸν ὄφιν, id est Corvus serpentem, ubi quis suo ipsius invento perit. Sumptum ex apologo quodam Aesopi : corvus esuriens serpentem in aprico dormientem conspicatus rapuit, a quo morsus periit. Cognatum ei quod alias retulimus : Κορώνη τὸν σκορπίον, id est Cornix scorpium. Torquere licebit et in hominem ob edacitatem periclitantem, veluti Diogenes Cynicus comeso polypo crudo periit.

Index Adagiorum