IV. 1. Asinum in rupes protrudere. lxxvi

Proverbium olet quod scribit Horatius in Epistolis :

Qui male parentem in rupes protrusit asellum.

Quadrabit in quosdam perverso natos ingenio qui, cum ipsi non sapiant, nolint tamen bene consulentium monitis obtemperare. Hi sunt etiam ultro quo tendunt impellendi, ut vel malo docti tandem agnoscant stultitiam suam. Natum est a rustico quopiam qui, cum asinum suum per Alpes nivibus obtectas duceret isque freno non obediret, iratus in rupes protrusit. Et merito : quis enim invitum servare laboret ?

Index Adagiorum