IV. 1. Piscis nequam est nisi recens. lxxiv

Piscis nequam est nisi recens, manet in hunc usque diem vulgo celebre. Dicitur autem peculiariter in hospitem aut vulgarem amicum qui primo quidem adventu non ingratus est, caeterum ante triduum exactum putet. Plautus :

Quasi piscis itidem est amator lenae : nequam est nisi recens.

Jocatur apud Alexidem quispiam citante Athenaeo, quod cum nonnulli frugaliores abstinerent ab iis quibus esset anima, ipse nihil hujusmodi adtulisset, nempe mercatus pisces mortuos. At hodie qui vendunt tremore manus adsimulant vivere ante biduum mortuos.

Index Adagiorum