IV. 1. Ἀλιτήριος. lxxiii

Ἀλιτήριος vulgo dicebatur qui per vim raperet aliena. Natum ex eventu hujusmodi  : temporibus Aetolici belli tanta frumentariae rei penuria incidit Atheniensibus, ut pauperes coacti fame captivorum farinam diriperent ; inde vox traduci coepit ad hominem quocumque modo sceleratum. Plutarchus in Commentario de curiositate diversam hujus nominis originem reddit : Nempe cum Athenis fame vehementer laboraretur et hi qui jussi fuerant frumentum non efferent in publicum, sed domi clamculum molerent ac noctu, curiosi quidam obambulantes, observato molarum strepitu, eos prodiderunt ; atque hi quidem aliterii dicti sunt, quemadmodum et sycophantae. Verum ab hoc commento diversa memorat in Problematibus, volens aliterium a fugiendo dictum — nam Graecis ἀλέω utrumque significat : molo et fugio — eoque vocabulo scribit notatum eum qui tantae fuisset improbitatis ut, quisquis illum effugere valuisset, is felix haberetur.

Aristophanes in Equitibus aliterios appellat eos qui violarunt templum Palladis :

Ἐκ τῶν ἀλιτηρίων σέ φημι γεγονέναι τῶν τῆς θεοῦ,

id est

Aio te esse de numero aliteriorum qui deae arcem invaserunt.

Interpres multa recensens hoc quoque commemorat. Cylon quidam per tyrannidem occupavit arcem ac deprehensus est spoliare templum Minervae. At ipse quidem effugit nactus opportunitatem ; caeterum illius amicos, qui ad aram deae confugerant, inde retractos occiderunt Athenienses. Unde qui violassent supplices ἀλιτήριοι dicebantur. Etenim qui violato deae templo supplices interfecerant, postea supplicio capitis affecti sunt. Denique et Ceres dicta est ἀλιτηρία et Juppiter ἀλιτήριος, quod in publica fame servassent molitores, ne farina diriperetur. Quin et illud admonent : ἀλιτηρίους dici qui frustrantur spe sua nec perficiunt quod temptarunt. Ambiguitas hinc est quod ἀλέω duo significat : molo et aberro, unde et ἀλίτης : erro. Porro, ut ἀλιτήριος usurpatur pro sacrilego et impio, ita ἀλιτραίνειν dicuntur qui sacrilegium committunt.

Index Adagiorum