IV. 1. De tuo capite aguntur comitia. lxix

Proverbiali figura dixit Plautus in Aulularia :

Ibo intro ubi de capite meo sunt comitia.

Deliberabatur enim ducturusne esset puellam necne quam amabat. Sumptum est a comitiis Romanorum, in quibus populi suffragiis novi magistratus creabantur. Itaque cum statuitur de re quapiam a qua pendeat felicitas alicujus, tum de capite illius fieri comitia recte dicentur.

Index Adagiorum