IV. 1. Juxta navem. lxvii

Κατὰ ναῦν, id est Juxta navem, dicuntur quae digesta sunt ordine quaeque quadrant ac congruunt, propterea quod instrumenta navium suo quaeque loco reponi soleant. Equidem addubito num in his verbis sit proverbium, quae adscribuntur : Κατὰ ναῦν ἄρμενα, id est Juxta navem carbasa. Neque enim omni navigio quaevis vela congruunt.

Index Adagiorum