IV. 1Ne ligula quidem dignus.lxvi
Κορδύλης οὐκ ἄξιος, id est Ne ligula quidem dignus, dicebatur homo nequam et nullius precii. Quod proverbii durat etiam hodiernis diebus apud Latinos vulgo jactatum. Tametsi magis arbitror piscis cordulae vilitatem proverbio fecisse locum ; is est pelamis, nisi quod minor, ut testis est Plinius libro trigesimo secundo, capite undecimo. [Hist. Nat.] Cordylarum vilitatem ostendit et Martialis libro undecimo :
[Epigr., XI, *] Mox poeta preciosa memorat ut fallat sodalem :Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
Utilis, et porris fila resecta suis.
Mox vetus et tenui major cordyla lacerto,
Sed quam rutae frondibus ova tegant.
[Epigr.]Mentiar ut venias : pisces, conchylia, sumen
Et cortis satyras atque paludis aves.