Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3065

IV. 1.Conos artoxya.lxv

Κόνος ἀρτοξύη, id est Conos artoxya. De similibus et inter sese respondentibus. Quidam eruditi putant conon pistorium esse intrumentum, non dissimile artoxyae, quod panarium scalprum videtur significare. Caeterum ex his quae mox sequuntur apud Suidam apparet conos munuscula quaepiam fuisse, quae pueris dono darentur apta aetati, cujusmodi sunt armillae. [Lex.] Proinde vide ne competat in eos qui vili levique munusculo compensant operam alicujus.