IV. 1. Pergraecari. lxiv

Si apud Graecos proverbia sunt Χαλκιδίζειν, Λεσβιᾶν, Κρητίζειν et id genus alia complura, quid est quo minus habeatur adagium apud Latinos, quod in Mostellaria dixit Plautus : Pergraecari, pro eo quod est genialem agere vitam ? Nam quid sit pergraecari, ipsa Plauti verba satis indicant :

Dies, inquit, noctesque bibite, pergraecamini,

Amicas emite, liberate, pascite

Parasitos, obsonate pollucibiliter.

Hactenus ille. Marcus Tullius in Verrem, actione tertia : Fit sermo inter eos et invitatio ut Graco more biberetur. Gracorum gens male audit passim apud poetas Latinos et item apud Ciceronem, non solum quasi voluptatibus addicta et effeminata deliciis, verum etiam quasi lubrica fide. Sive quod olim Romanis adhuc rudibus et antiquam illam obtinentibus severitatem, Graecorum elegantia luxus videbatur ; sive quod studiorum aemulatio ac mutuum odium in causa fuit, ut ejusmodi probra de Graecis conscriberent ; sive quod vere Graecorum nonnulli tales apud Italos fuerunt, quales eos depingit Juvenalis, id quod non inficiatur et Lucianus in libro De mercede servientibus, ut ex illis gentem omnem aestimaverint.

Index Adagiorum