IV. 1.Glaucus comesa herba habitat in mari.lxiii
Γλαῦκος φαγὼν πόαν οἰκεῖ ἐν θαλάσσῃ, id est Glaucus comesa herba habitat in mari. Dictum apparet per jocum de iis qui, cum perierint, tamen vulgo creduntur vivere, qualis opinio complures annos nostratium animos occuparat ad insaniam usque de principe Carolo, Burgundionum duce. Qui cum interisset in bello, tamen haud deerant qui non dubitarent magno periculo rerum suarum asseverare illum adhuc in vivis esse. De Glauco Graeci fabulam adferunt hujusmodi. Glaucus quispiam fuit Anthedonius piscator, natandi peritia longe omnium primus. Is, quo magis esset miraculo, commentus est imposturam hujusmodi. Enatabat e portu spectantibus Anthedoniis, donec jam extra prospectum esset ; ibi reversus in terram secessit in locum aliquem semotum atque in eo dies complures commorabatur. Deinde, cum videretur, redibat nans in portum, spectantibus iis qui stabant in litore ; mirantibus autem amicis ac sciscitantibus ubinam gentium tam diu commoratus esset, adsimulabat in marinis fluctibus interim versatum esse sese. Auxit miraculum altero commento : hibernis mensibus, cum caeteri piscatores nihil piscium capere possent, ille cives rogabat quosnam pisces adduci vellent ; quosque jussissent advehebat, videlicet jam ante paratos in hunc usum atque alibi conclusos. Evenit tandem ut hic impostor a belua quadam marina devoraretur ; isque fuit ejus comoediae finis. Porro, cum non rediret ex more, populari fama jactatum est Glaucum gustata herba factum immortalem et in mari vitam agere. Interpres Apollonii poetae consimilia tradit de Glauco : piscatorem fuisse qui, cum aliquando multitudine piscium quos ceperat defatigatus esset, onus in media abjecit via. Ibi vero res accidit mira dictu : unus e piscibus jam moriens gustata herba revixit. Id Glaucus observans, eadem herba comesa, immortalis est redditus ; tandem taedio vitae semet abjecit in mare. Sunt qui prodant eum versum in deum marinum, sunt qui in piscem ; de quo complura tradidit Athenaeus libro VII, apud quem alicubi citatur Alexis ἐν Ἀπεγλαυκωμένῳ. Quod si reliquas fabulas Graeculorum de Glauco cupis cognoscere, lege septimum Athenaei librum, qui usque ad nauseam vomitumque garrit de Glauco pisce, de Glauco daemone ; mihi non libet tantum nugarum hic repetere. Hoc commentum animo poene reclamante adscripsi ; nam, ut simpliciter quod sentio dicam, mihi subolet Graecum scriptorem, quisquis is fuit, in hoc finxisse proverbium quo fabulam hanc liceret commemorare. Malui tamen hoc operae ludere, quam quibusdam parum eruditis ansam calumniandi praebere, quod insciens praeterierim id quod in excusis etiam Graecorum commentariis habeatur.