IV. 1. Non una vehit navis. lxi

Οὐ μία ναῦς ἄγει, id est Non una vehit navis. Proverbii personam ante se gerit. Quo conveniet uti quoties majorem hominum multitudinem significamus, quam ut eos una navis possit capere. Veluti si quis dicat : Τοὺς ἀπαιδεύτους οὐ μία ναῦς ἄγει, id est Indoctos non una navis vehit. Est autem apud Theognidem :

Τοὺς δ᾿ οὐχ εὑρήσεις διζήμενος οὐδ᾿ ἐπὶ πάντας

Ἀνθρώπους, οὓς ναῦς μὴ μία πάντας ἄγει,

id est

Hos non invenies homines scrutatus et inter

Omneis, quos sane non vehit una ratis.

Index Adagiorum