IV. 1. Leonis vestigia quaeris. lx

Τοῦ λέοντος ἴχνη ζητεῖς, id est Leonis vestigia quaeris. Dicterium in eum qui verbis ferox esset, re timidus. Ductum ab apologo quopiam Aesopico, quo narrant venatorem quendam pastorem obvium rogasse, nuncubi leonem vidisset, ut eum sibi commonstraret. Atque eum respondisse : Equidem tibi leonis vestigia mox ostendero ; neque enim procul absunt. Tum ille : Satis est, inquit, neque enim ultra quicquam requiro. Convenit cum eo quod alio positum est loco : Ἄρκτου παρούσης τὰ ἴχνια ζητεῖς, id est Cum ursus adsit, vestigia quaeris.

Index Adagiorum