IV. 1. Aurum igni probatum. lviii

Ὁ χρυσὸς τῷ πυρὶ δοκιμασθείς, id est Aurum igni probatum, dicitur is cujus fides rebus adversis explorata spectataque est. Utitur hac similitudine M. Tullius in Epistolis familiaribus, libro nono. Pindarus item in Nemeis, hymno quarto : Ὁ χρυσὸς ἑψόμενος αὐγὰς / ἔδειξεν ἁπάσας, id est Aurum coctum omnem nitorem ostendit. Rursum in Pythiis, hymno decimo :

Πειρῶντι δὲ χρυσὸς ἐν βασάνῳ πρέπει / καὶ νόος ὀρθός,

id est

Experienti vero aurum in indice relucet et mens recta

. Theognis :

Εὑρήσεις δέ με πᾶσιν ἐπ᾿ ἔργμασιν, ὥσπερ ἄπεφθον

Χρυσόν, ἐρυθρὸν ἰδεῖν, τριβόμενον βασάνῳ,

id est

Omnibus in rebus me comperies velut aurum

Purum, dulce rubens, indice cum atteritur.

Idem alibi :

Εἰς βάσανον δ᾿ ἐλθὼν παρατριβόμενός τε μολίβδῳ

Χρυσὸς ἄπεφθος ἐών, καλὸς ἅπας ἂν ἔσῃ,

id est Venit tibi ad cotem et confertur in indice plumbo :

Purum aurum cum sit, totum erit egregium.

Usurpat hanc collationem et divus Petrus apostolus Epistola priore : Πολὺ τιμιώτερον χρυσίου τοῦ ἀπολλυμένου, διὰ πυρὸς δὲ δοκιμαζομένου, id est Multo preciosius auro quod perditur sive Auro pestifero, quod tamen per ignem probatur. Est tamen illud auro non citra miraculum peculiare, ut igni non solum non fiat deterius sed magis ac magis enitescat. Itidem is qui vere bonus est, objectis malorum procellis, illustrat animi virtutem, non amittit. Plinius libro XXXIII scribit ob eam praecipue causam aurum omnibus metallis Praelatum, quod uni rerum nihil igni depereat, tuto etiam in incendiis durante materia. Quin immo, quo saepius arserit, hoc magis proficiat ad bonitatem. Idque argumentum esse probi auri, si similiter rubeat ut ignis ; atque ipsum obryzum appellant.

Index Adagiorum