IV. 1. Quae dolent, ea molestum est contingere. lvii

Amphis in Ampelurgo apud Stobaeum :

Ἐν οἷς ἂν ἀτυχήσῃ ἄνθρωπος τόποις,

Ἥκιστα τούτοις πλησιάζων ἥδεται,

id est

In quibus homo est non admodum felix locis,

Minime suave est admovere ad haec manum.

Unusquisque invitus audit sua incommoda, maxime ea quae sint cum aliqua infamia conjuncta, veluti turpitudinem generis, vitium formae ; proinde civilitatis est nemini suum refricare vulnus nec ulcus tangere.

Index Adagiorum