IV. 1. Alia res sceptrum, alia plectrum. lvi

Equidem haud omnino contenderim esse proverbium — sed tamen ipse sermonis habitus colorque adeo similis est proverbio, ut vix similior sit ficus ficui — quod Stratonicus citharoedus regi Ptolemaeo respondit, pertinacius secum de arte canendi disputanti : Ἕτερόν ἐστιν, ὦ βασιλεῦ, σκῆπτρον, ἕτερον δὲ πλῆκτρον, id est Alia res est, o rex, sceptrum, alia vero plectrum. Locus erit utendi quoties dives aut potens, fortuna sua fretus, velut ex aequo disputat cum erudito, cum multo aliud sit divitem aut fortunatum esse, aliud literatum.

Index Adagiorum