I. 4. Cyclopis donum. v

Κύκλωπος δωρεά, id est Cyclopis munus pro eo, quod est : munus inutile. Cujusmodi sunt ferme tyrannorum et latronum beneficia, qui solent hoc ipsum magni beneficii loco imputare, quod aut minus aut serius noceant. In hanc sententiam Cicero Philippica secunda : Quod est aliud P. C. beneficium latronum, nisi ut commemorare possint iis se vitam dedisse, quibus non ademerint ? Lucianus ἐν Καταπλῷ : Οὐ πάνυ με ἡ τοῦ Κύκλωπος ἐκείνη εὐφραίνει δωρεά, τὸ ὑπιχνεῖσθαι, ὅτι πύματον ἐγὼ τὸν Οὖτιν κατέδομαι, id est, Haud admodum me Cyclopis illud donum delectat, videlicet quod ita pollicetur : Ego Utin postremum devorabo. Verba sunt Micylli cerdonis, qui cum esset questus, quod non statim cum aliis in cymbam Charontis reciperetur atque hoc ipsum Clotho Parca beneficii vice imputaret, quod interim tantillum morae lucrifaceret ne descenderet ad inferos, ad hunc modum respondit. Neque dubium quin Lucianus Homericum locum retulerit, qui est in Odysseae libro nono, ubi Cyclops Polyphemus delectatus dulci vino, quod illi donarat Ulysses, munus promittit quo accepto ille sit magnopere gavisurus, ut denuo sibi ministret de sua lagena. Daedit Ulysses spe muneris iterum atque iterum. Porro ubi jam vino delinitum crederet mitius responsurum, reposcit Ulysses munus promissum. Cui Cyclops hunc in modum respondit :

Οὖτιν ἐγὼ πύματον ἔδομαι μετὰ οἷς ἑτάροισι

Τούς δ᾿ ἄλλους πρόσθεν· τὸ δέ τοι χεινήϊον ἔσται,

id est

Post socios mihi postremusque vorabitur Utis,

At reliqui prius : hoc ex me tibi munus habebis.

Caeterum οὖτις Graece nullum significat ; quod nomen sibi finxerat Ulysses, quo Polyphemum posset deludere.

Index Adagiorum