IV. 1. Asinus ad tibiam. xlvii

Ὄνος πρὸς αὐλόν, id est Asinus ad tibiam. Dicendum ubi quis ea quae scite dicuntur nec adnimadvertit nec intelligit nec laudat. Sunt enim animantia quaedam quibus nonnullus musices sensus inesse videtur, ut equis, avibus, serpentibus. Asinum nihil movet cantus. Germanum est illi : Ὄνος πρὸς λύραν, id est Asinus ad lyram.

Index Adagiorum