IV. 1. Maras. xlv

Μάρας, id est Maras. Hoc nomine ferunt fuisse quempiam apud Beroeam, Syriae civitatem, ditissimum quidem illum, verum nihilominus humanum et officiosum in omneis tum cives tum hospites. Unde vulgo receptum ut id vocabuli tribueretur viris qui ad multorum utilitatem nati viderentur. De hoc longiuscula narratur fabula in Graecorum Collectaneis, sed mihi sat visum est adtigisse, ne male collocarem operam. Nam nescio quo pacto proverbium adulterinum et suppositicium esse videtur. Si quem tenet cognoscendi libido, extat opus quod Aldus absolutis jam Adagiis meis excudit.

Index Adagiorum