IV. 1. Corinthis non indignatur Ilium. xliv

Κορινθίοις δ᾿ οὐ μέμφεται τὸ Ἴλιον id est

Incusat haudquaquam Ilium Corinthios.

Hoc carmine clam exprobramus ignaviam alicui, qui ita se gesserit ut hostes nihil habeant quod illi magnopere indignentur. Est autem carmen Simonidis, quod velut in contumeliam suam scriptum iniquo animo tulisse Corinthios scripsit Aristoteles libro Rhetoricorum primo, quod in bello Trojano non admodum egregiam operam navasse viderentur. Potest et huc detorqueri, veluti si quis ita insulse scripsisset adversus bonas literas, ut eas sua infantia commendasset potius quam infamasset : Κορινθίοις etc.

Plutarchus in Vita Dionis aliquanto diversius interpretatur adagium : Ἄρα γε, ὥσπερ ὁ Σιμωνίδης φησίν, ὦ Σόσσιε Σενεκίων, τοῖς Κορινθίοις οὐ μηνίειν τὸ Ἴλιον ἐπιστρατεύσασι μετὰ τῶν Ἀχαιῶν, ὅτι κἀκείνοις οἱ περὶ Γλαῦκον ἐξ ἀρχῆς Κορίνθιοι γεγονότες συνεμάχουν προθύμως, id est : Sane, quemadmodum inquit Simonides, Sossie Senecio, Corinthiis non indignatur Ilium, quod una cum Achivorum copiis venissent ad bellum, propterea quod illis quoque promptis animis fuissent auxilio Glauci comites et ipsi e Corinthiis oriundi. Ex his Plutarchi verbis liquet illud sentire proverbium : levius offendi oportere, si quando laeserint qui quondam sint benemeriti, sed praesentem offensam superioribus officiis condonare.

Index Adagiorum